monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 17, 106
{XXIV} inseruntur autem et inversi, cum id agitur, ut minor altitudo in latitudinem se fundat. ante omnia gemmantes nitere conveniet; nihil usquam ulcerosum aut retorridum spei favet. medulla calami commissurae in matre ligni corticisque iungatur, id enim satius quam foris cortici aequari. calami executio medullam ne nudet, tamen tenui fistula detegat. fastigatio levi descendat cuneo tribus non ampliore digitis, quod facillime contingit tinctum aqua radentibus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below