monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 17, 255
{XLIV} In ea culices nasci e grossis manifestum, quoniam, cum evolavere, non inveniuntur intus grana, quae in eos versa apparet. exeundi tanta est aviditas, ut plerique aut pede relicto aut pinnae parte erumpant. est et aliud genus culicum, quos vocant centrinas, fucis apium similes ignavia malitiaque cum pernicie verorum et utilium; interemunt enim illos atque ipsi commoriuntur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below