monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 2, 12
Hoc est illud quod in primo graduum psalmo legimus: Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Ventrem autem inferi, alvum ceti intelligamus, quae tantae fuit magnitudinis, ut instar obtineret inferni. Sed melius ad personam Christi referri potest, qui sub nomine David cantat in psalmo: Non derelinques animam meam in inferno: nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Qui fuit in inferno vivens, inter mortuos liber.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below