monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 2, 14
Quantum ad Dominum Salvatorem sexagesimi octavi psalmi sumamus exemplum in quo loquitur: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia: Veni in profundum maris, et tempestas demersit me; de quo et in alio psalmo dicitur: Tu autem abiecisti et despexisti, distulisti Christum tuum: subvertisti testamentum servi tui, contaminasti in terra sanctuarium eius, destruxisti omnes macerias eius, et reliqua. Ad comparationem enim coelestis beatitudinis, et eius loci, de quo scriptum est: In pace sancta locus eius, omnis terrena habitatio plena est fluctibus, plena tempestatibus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below