monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 2, 19
Fidelis autem Deus qui non dimittet vos tentari supra id, quod potestis; sed faciet cum tentatione et exitum, ut possitis sustinere. Et quoniam omnes persecutiones, et universa quae accidunt, absque Dei non ingruunt voluntate: idcirco Dei gurgites dicuntur et fluctus, qui non oppresserunt Iesum, sed transierunt per eum, minantes tantum naufragium, non inferentes.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below