monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 2, 24
Ipse enim dicit: Ego de Patre exivi, et veni. Et: Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Aut unus idemque Salvator quasi homo postulat: quasi Deus pollicetur; et de sua quam semper habuit, possessione securus est. Ex Ionae vero persona, vel optantis, vel confidentis affectu liquido intelligi potest, quod desideraverit in profundo maris positus videre templum Domini, et spiritu prophetali alibi sit, et aliud contempletur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below