monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 2, 31
Et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus. LXX: Et ascendat de corruptione vita mea, Domine Deus meus. Proprie dixit, sublevabis: vel ascendat de corruptione vita mea, quia ad corruptionem, et ad inferna descenderat. Hoc est, quod Apostoli interpretantur in quinto decimo psalmo ex persona Domini prophetatum: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem: quod David scilicet mortuus sit et sepultus: Salvatoris autem caro non viderit corruptionem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below