monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 2, 32
Alii vero interpretantur quod ad comparationem coelestis beatitudinis et Verbi Dei, humanum corpus corruptio sit, quod seminatur in corruptione; et in centesimo secundo psalmo ex persona Iusti significetur: Qui sanat omnes infirmitates tuas: qui redemit de interitu vitam tuam. Unde et Apostolus dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et appellatur corpus mortis, vel corpus humilitatis. Hoc illi ad occasionem suae ducunt haereseos: ut sub persona Christi mentiantur antichristum: Ecclesias teneant, ut ventrem pinguissimum nutriant, et carnaliter viventes, contra carnem disputent. Nos autem scimus de incorrupta Virgine corpus assumptum, non corruptionem Christi fuisse, sed templum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below