monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > salCod.Sal.X,16.226

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 2, 29, 5
Quaeras forsitan, si Ephod sacerdotale sit pallium, quare in quibusdam locis addatur bar? Audiens bar, risum tenere non possum. Nam cum apud Hebraeos dicatur bad, ipsos quoque Septuaginta Interpretes sic transtulisse manifestum sit: ut pro bad, bar, scriberetur, error obtinuit: BAD autem Hebraica lingua linum dicitur, licet linum PHESTHA significantius exprimatur. Denique ubi nos legimus: 'Et fac eis femorale lineum, ut operiant carnis turpitudines, a lumbis usque ad crura eorum' In Hebraeo pro lineo, bad ponitur. Qua specie vir quoque ille qui Danieli monstratur, indutus est. 'Et extuli oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus est baddim', quo plurali numero, vestes lineae nuncupantur. Propterea autem Samuel et octoginta quinque viri sacerdotes, Ephod lineum portasse referuntur, quoniam Sacerdos magnus solus habebat licentiam Ephod non lineo vestiendi; verum (ut Scriptura commemorat) auro, hiacyntho, purpura, cocco, byssoque contexto. Caeteri habebant Ephod, non illa varietate distinctum, et duodecim lapibus ornatum, qui in humero utroque residebant, sed lineum et simplex, et toto candore purissimum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below