monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 2
Statim enim sequitur: Quae est impietas Iacob? nonne Samaria? et quod est peccatum domus Iuda? nonne Ierusalem? Hoc dumtaxat iuxta Septuaginta translatores. Caeterum in Hebraico quomodo legatur, post paululum subiiciemus. Sed et illud quod haeretici semper in dogmatum suorum sibi quasi sublimitate confidant, et Ecclesiae simplicitatem despiciant, in alio loco dicitur: Vae qui despiciunt Sion, et confidunt in monte Samariae (Amos VI, 1): de Sion enim egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem. Porro Samaria fabricata est sibi de proprio sensu vitulos aureos, habentes quidem in superficie pulchritudinem; sed vitalem spiritum non habentes: et fabricata est in domo Dei, quod interpretatur Bethel. Nec enim recipere poterat populus Israel deos, nisi qui de Scripturis, et in domo Dei fabricati sunt. Quamvis autem conciliabula sua vocent Bethel, tamen post fabricationem idolorum desiit esse Bethel, et vocatur Bethaven, quod dicitur domus idoli, pro quo Septuaginta transtulerunt domus Ὦν. Hoc de titulo: nunc veniamus ad exordium prophetiae, et Lernaea (Hydra) bestia saeviente, sancti Spiritus invocemus adventum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below