monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 10
Tropologice autem egredietur Dominus de loco suo, quem vel Filium, vel omnes sanctos intelligere possumus. Ipse enim Filius ait: Ego in Patre, et Pater in me. Et de sanctis: Habitabo et inambulabo in eis, et ero eorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. De his ergo egredietur, non quod derelinquat eos; nam et de apostolis egrediebatur sermo Domini ad audientes, et tamen non relinquebat eos: et huiuscemodi loca, id est, ea quae Deum hospitem habere mereantur, quasi cum Christo resurgentia, et cum eo in coelestibus sedentia, sursum posita sunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below