monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 35
Veniet igitur, o Lachis urbs idolis dedita, et ad te quadriga et equites Assyriorum, quia et in te inventa sunt scelera Israel, et tu fuisti principium idololatriae in Iuda: per te enim quasi per portam impietas decem tribuum migravit in Ierusalem. Non solum autem super Lachis tumultus veniet et quadrigae, sed et super Geth metropolim Palaestinae, de qua supra dixeram: In Geth nolite annuntiare: mittet enim Assyrius latrunculos suos, quos vocat emissarios, et possidebit domum idololatriae urbemque mendacii, quae in supplantatione fuit regibus Israel.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below