monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 21, 36
{XVIII} rosa recens a longinquo olet, sicca propius. omnis autem verno tempore acrior et matutinis; quidquid ad meridianas horas dies vergit, hebetatur. novella quoque vetustis minus odorata; acerimus tamen odor omnium aetate media. rosa et crocum odoratiora, cum serenis diebus leguntur, et omnia in calidis quam in frigidis; in Aegypto tamen minime odorati flores, quia nebulosus et roscidus aer est a multo flumine.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below