Plinius Plinius, Naturalis Historia, 21, 48 {XXIV} Omnes autem hi flores non fuere in usu Alexandri Magni aetate, quoniam proximi a morte eius auctores siluere de illis; quo manifestum est postea placuisse. a Graecis tamen repertos quis dubitet, non aliter Italia usurpante nomina illorum?