monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 22, 3
{III} iam vero infici vestes scimus admirabili fuco, atque, ut sileamus Galatiae, Africae, Lusitaniae grani coccum imperatoriis dicatum paludamentis, transalpina Gallia herbis Tyria atque conchylia tinguit et omnes alios colores. nec quaerit in profundis murices seque obiciendo escam, dum praeripit, belvis marinis intacta etiam ancoris scrutatur vada, ut inveniat per quod facilius matrona adultero placeat, corruptor insidietur nuptae:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below