monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 22, 31
{XV} Urtica quid esse invisius potest? at illa praeter oleum, quod in Aegypto ex ea fieri diximus, vel plurimis scatet remediis. semen eius cicutae contrarium esse Nicander adfirmat, item fungis vel argento vivo, Apollodorus et salamandris cum iure coctae testudinis, item adversari hyoscyamo et serpentibus et scorpionibus. quin ipsa illa amaritudo mordax uvas in ore procidentesque vulvas et infantium sedes tactu resilire cogit, lethargicos expergisci tactis cruribus magisque fronte.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below