monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 22, 90
{XLIV} inlinitur et sedis collectionibus. bibitur contra serpentes scorpionesque, radix vero inlinitur. eadem decocta in oleo et punici mali calyce, aurium morbis praesidium est. haec omnia ex albo. Cleemporus nigro prohibet vesci ut morbos faciente, de albo consentiens. Agathocles etiam contra sanguinem tauri demonstrat sucum eius, refrigeratoriam tamen vim esse convenit nigro et hac causa inponendum cum polenta. Zenon radicem albi in stranguria suadet.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below