monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 4, 112, 3
Dicis accepisse te librum meum a quodam fratre, qui titulum non haberet, in quo Scriptores Ecclesiasticos tam Graecos quam Latinos enumeraverim. Cumque ab eo quaereres, ut tuis verbis utar, cur liminaris pagina non esset inscripta, vel quo censeretur nomine, respondisse appellari Epitaphium: et argumentaris, quod recte sic vocaretur, si eorum tantum vel vitas vel scripta ibi legisses, qui iam defuncti essent. Cum vero multorum et eo tempore quo scribebatur, et nunc usque viventium, ibi commemorentur opuscula, mirari te, cur ei hunc titulum imposuerim. Puto intelligere prudentiam tuam, quod ex opere ipso titulum potueris intelligere. Legisti enim et Graecos et Latinos, qui vitas virorum illustrium descripserunt, quod nunquam Epitaphium titulum indiderint, sed de Illustribus Viris, verbi gratia, Ducibus, Philosophis, Oratoribus, Historicis, Poetis, Epicis, Tragicis, Comicis: Epitaphium autem proprie scribitur mortuorum: quod quidem in dormitione sanctae memoriae Nepotiani Presbyteri olim fecisse me novi. Ergo hic liber de Illustribus Viris, vel proprie de Scriptoribus Ecclesiasticis appellandus est: licet a plerisque emendatoribus imperitis, de Auctoribus dicatur inscriptus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below