monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 84

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 4, 112, 5
Tu igitur ne quod ego petieram, faceres, novum argumentum reperisti, ut assereres Gentiles qui in Christum credidissent, Legis onere liberos; eos autem qui ex Iudaeis crederent, Legi esse subiectos: ut per utrorumque personam, et Paulus recte reprehenderet eos qui Legem servarent, quasi Doctor gentium; et Petrus iure reprehenderetur, qui princeps circumcisionis id imperaverit gentibus, quod soli qui ex Iudaeis erant, debuerint observare. Hoc si placet, imo quia placet, ut quicumque credunt ex Iudaeis, debitores sint Legis faciendae: tu ut Episcopus in toto orbe notissimus, debes hanc promulgare sententiam; et in assensum tuum omnes coepiscopos trahere. Ego in parvo tuguriolo cum Monachis, id est, cum compeccatoribus meis, de magnis statuere non audeo, nisi hoc ingenue confiteri, me maiorum scripta legere, et in Commentariis secundum omnium consuetudinem, varias ponere explanationes, ut e multis sequatur unusquisque quod velit. Quod quidem te puto et in saeculari litteratura, et in divinis Libris legisse et probasse.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below