monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 4, 112, 9
Sicut ergo ostendimus, Petrum bene quidem sensisse de abolitione Legis Mosaicae; sed ad simulationem observandae eius timore compulsum: videamus an ipse Paulus qui alium arguit, tale quid fecerit. Legimus in eodem libro: Perambulabat autem Paulus Syriam et Ciliciam, confirmans Ecclesias pervenitque in Derben et Lystram; et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris viduae fidelis, patre gentili. Huic autem testimonium reddebant qui Lystris erant, et Iconio fratres. Hunc voluit Paulus secum proficisci, et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset. O beate Apostole Paule, qui in Petro reprehenderas simulationem, quare subtraxisset se a gentibus propter metum Iudaeorum, ab Iacobo venerant: cur Timotheum filium hominis qui gentilis, utique et ipsum gentilem, neque enim Iudaeus erat, qui non fuerat circumcisus, contra sententiam tuam circumcidi coegisti? Respondebis mihi: Propter Iudaeos, qui erant in illis locis. Qui igitur tibi ignoscis in circumcisione discipuli venientis ex gentibus, ignosce et Petro praecessori tuo, quod aliqua fecerit metu fidelium Iudaeorum. Rursum scriptum est: Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valedicens navigavit Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, et totondit sibi in Cenchreis caput; votum enim habuerat. Esto ibi timore Iudaeorum compulsus sit facere quod nolebat, quare comam nutrivit ex voto; et postea eam in Cenchreis totondit ex Lege, quod Nazaraei, qui se Deo voverint, iuxta praeceptum Moysi facere consueverunt?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below