monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 4, 112, 22
Dicis me in Ionam Prophetam male quiddam interpretatum, et seditione populi conclamante, propter unius verbi dissonantiam Episcopum pene Sacerdotium perdidisse; et quid sit illud quod male interpretatus sim, subtrahis, auferens mihi occasionem defensionis meae, ne quidquid dixeris, me respondente solvatur: nisi forte, ut ante annos plurimos, cucurbita venit in medium, asserente illius temporis Cornelio et Asinio Pollione, me hederam pro cucurbita transtulisse. Super qua re in Commentario Ionae Prophetae plenius respondimus. Hoc tantum nunc dixisse contenti, quod in eo loco ubi Septuaginta Interpretes cucurbitam, et Aquila cum reliquis hederam transtulerunt, id est, κισσὸν, in Hebraeo volumine CICEION scriptum est, quam vulgo Syri CICEIAM vocant. Est autem genus virgulti, lata habens folia, in modum pampini. Cumque plantatum fuerit, cito consurgit in arbusculam absque ullis calamorum et hastilium adminiculis, quibus et cucurbitae et hederae indigent, suo trunco se sustinens. Hoc ergo verbum de verbo edisserens, si CICEION transferre voluissem, nullus intelligeret: si cucurbitam, id dicerem quod in Hebraico non habetur: hederam posui, ut caeteris interpretibus consentirem. Sin autem Iudaei vestri, ut ipse asseris, malitia vel imperitia, hoc dixerunt esse in voluminibus Hebraeorum, quod in Graecis et Latinis codicibus continetur, manifestum est eos aut Hebraeas litteras ignorare, aut ad irridendos cucurbitarios voluisse mentiri. Peto in fine epistulae, ut quiescentem senem olimque veteranum militare non cogas, et rursum de vita periclitari. Tu qui iuvenis es, et in Pontificali culmine constitutus, doceto populos, et novis Africae frugibus Romana tecta locupletato. Mihi suflicit cum auditore et lectore pauperculo in angulo monasterii susurrare.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below