monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 22, 142
{LXX} Lens optima quae facillime coquitur et ea, quae maxime aquam absorbet. aciem quidem oculorum obtundit et stomachum inflat, sed alvum sistit in cibo magisque caelesti aqua discocta; eadem solvit minus percocta. pusulas ulcerum rumpit; ea, quae intra os sunt, purgat et adstringit. collectiones omnes inposita sedat maximeque exulceratas et rimosas, oculorum autem epiphoras cum meliloto aut cotoneo. contra suppurantia cum polenta inponitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below