monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 15
Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres coeli comederunt illud. Quae Dominus exposuit, pia fide suscipienda sunt. Quae autem tacita nostrae intelligentiae dereliquit, perstringenda sunt breviter. Semen quod secus viam cecidit, duplici laesura disperiit, et a viantibus scilicet conculcatum, et a volucribus raptum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below