monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 33
Quod autem in bonam terram, hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. Bona terra (ut praediximus) omnibus tribus terrae nequam varietatibus contraria facit, et libenter videlicet semen verbi suscipiendo, et quod suscipit inter adversa et prospera patienter ad fructus usque tempora servando. Aliter. Bona terra fructum per patientiam reddit, quia scilicet nulla sunt bona quae agimus, si non aequanimiter etiam proximorum mala toleramus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below