monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 47
Nam mater et fratres Iesu, synagoga, ex cuius carne est editus, et populus est Iudaeorum: qui Salvatore intus docente, venientes intrare nequeunt, cuius spiritaliter intelligere dicta negligunt. Praeoccupans enim turba, eius ingreditur domum, quia, differente Iudaea, gentilitas confluxit ad Christum, atque interna vitae mysteria, quanto fide vicinior, tanto mente capacior hausit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below