monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 62
Qui timentes mirati sunt, dicentes ad invicem: Quis putas hic est, quia et ventis imperat et mari, et obediunt ei? Matthaeus ita scribit: Porro homines mirati sunt, dicentes, Qualis est, hic? etc. Non ergo discipuli, sed nautae et caeteri qui in navi erant mirabantur. Sin autem quis contentiose voluerit eos qui mirabantur fuisse discipulos, recte respondebimus homines appellatos qui necdum potentiam noverant Salvatoris.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below