monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.412

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 68
Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam. Gerasa est urbs insignis Arabiae trans Iordanem, iuncta monti Galaad, quam tenuit tribus Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quod porci praecipitati sunt. Significat autem nationem gentium, quam post passionis somnum resurrectionisque suae gloriam, missis praedicatoribus, Salvator est visitare dignatus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below