monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 82
Fecit ut illa suggesserat, statimque ulcus remedium, quod ante respuerat, accipere consensit. Haec contra fraudes daemonum paucis explicare curavi, ut quam non frustra Dominus nomen eius quem expulsurus erat spiritus interrogaret, intelligas. Quod vero daemonia multa hominem intrasse memorantur, significat populum gentium non uni cuilibet, sed innumeris ac diversis idololatriae cultibus esse mancipatum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below