monumenta.ch > Hugo de S Victore Incertus > sectio 4

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 134
Nam ad hoc intimandum resuscitavit Lazarum quatuor dies iam in monumento habentem, et sorore attestante iam fetentem. Quia pessima noxios actus solet fama comitari. Notandum autem quod quanto gravior animae mors ingruerit, tanto acrior necesse est, ut resurgere mereatur, poenitentis fervor insistat. Quod occulte volens ostendere Dominus, iacentem in conclavi mortuam, modesta lenique voce resuscitat, dicens: Puella, surge.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below