monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 28, 4
Cum beatus David cognosceret, totius mundi terminos ad fidem catholicam per prophetas et apostolos Spiritus sancti munere perducendos, sicut Petrus apostolus dicit: Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu sancto acti, locuti sunt sancti Dei homines. Primo ordine alloquitur universitatem, ut sacrificia ei devota mente persolvant. Secundo septifaria narratione, per varias allusiones eiusdem Spiritus sancti sub magno praeconio virtutes enumerat, quod ad ipsum specialiter pertinere frequenti lectione declaratur. Sed ut unam potentiam Patris, et Filii, et Spiritus sancti esse cognosceres, tertio loco inhabitare dicit Trinitatem in sancto baptismate, et virtutem et benedictionem dare Dominum, qui ex eo renatus fuerit, populo Christiano.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below