monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 28, 7
Afferte Domino gloriam nomini eius; adorate Dominum in aula sancta eius. Supra dixit, ipsi afferte gloriam; modo dicit, nomini eius. Affert igitur nomini sancti Spiritus gloriam, qui eum facit latius innotescere, quando incredulorum corda convertit, nomenque illius dilatat per multitudinem plebis turbasque populorum; quod magis ad docentium videtur pertinere cautelam. Sed nec illud iudices otiosum, quod afferte quarto repetiit. Haec figura dicitur epimone, Latine repetitio crebra sermonis, quae multa colligit unius verbi iteratione decursa. Sequitur, adorate Dominum in aula sancta eius; id est colite eum in conscientia vestra mundissima. Ipsa est enim aula regalis et habitatio Spiritus sancti, sicut dicit Apostolus: Quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below