monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 28, 8
Vox Domini super aquas, Deus maiestatis intonuit; Dominus super aquas multas. Venit ad ordinem secundum, in quo per figuram epimone, quam superius diximus, frequenter per capita versuum unum repetens verbum, praeconia Spiritus sancti septenaria virtute concelebrat; quod suis locis, iuvante Domino, conabor exponere. Primus iste eiusdem rei versus est, vox Domini super aquas, id est Spiritus sapientiae. Ipse enim legem condidit qua credentium turba regeretur; nam leguntur tabulae Testamenti digito Dei scriptae; digitus autem Dei specialiter intelligitur Spiritus sanctus. Quod vero dixit: Super aquas, populos significat, sicut et alter psalmus ait: Salvum me fac, Domine, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam; et in Apocalypsi legitur: Civitas sedens super aquas multas. Quapropter istis allusionibus hoc significari manifestum est Spiritum sapientiae legem populis condidisse. Sequitur, Deus maiestatis intonuit. Hoc etiam pertinet ad Spiritum sapientiae. Dicit enim quando diem iudicii praedicavit, cum gehennae poenas inaestimabili terrore praedixit, ut non tam loqui quam intonare videretur. Subiunxit etiam, Dominus super aquas multas, id est super populos gentium diversarum, quas prophetarum atque apostolorum praedicatione lucratus est. Sic et in isto commate populos significavit, quos etiam intelligi superius maluit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below