monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 30, 9
Quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu; et propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me. Firmamentum pertinet ad toleranda quae passus est, refugium ad finem malorum, quando istius saeculi iniquitates gloriosae mortis fine superavit. Sequitur: Et propter nomen tuum dux mihi eris. Propter nomen suum Dominus dux erat humanitati, quoniam illud latius per universas gentes fecit agnosci, saluberrima praedicatione vulgata. Sive hoc a membris accipiendum, sicut supra iam dictum est. Dux enim noster veraciter dicitur, quando illum sequimur, et praedicationis eius vestigia non vitamus. Addidit etiam, enutritum se, quousque ad perfectionem catholica Ecclesia ipsius munere perveniret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below