monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 30, 18
Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt. Virtus animi infirmatur in paupertate, quoniam omnibus bonis indiget humana fragilitas. Quid enim illa pauperius quae nihil idoneum de se habere cognoscitur? Ossa vero fortitudo est qua compago corporis sustinetur. Quod utrumque pulchre positum est ad exprimendam imbecillitatem humanae substantiae: quia neque in animi robore, neque in carnis spe ulla debet esse praesumptio, sicut propheta dicit: Maledictus qui confidit in homine, et ponit spem carnem brachii sui, et a Domino recedit cor eius.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below