monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 30, 21
Factus sum sicut vas perditum, quoniam audivi vituperationem multorum circumhabitantium. Vas perditum est quod fractum et ad nullos usus necessarium semper abiicitur: ita et Iesus mortuus quasi fractum vas abiiciendus putabatur a perfidis. Quid enim dici poterat mediocrius quam ut illa maiestas omnipotens testis fragilibus aequaretur? Sed haec sic a dementibus putata perpende. Caeterum in illo semper fuit omnipotentia singularis et divina plenitudo mirabilis, sicut Apostolus dicit: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, id est substantialiter et manifeste. Divinitas enim esse non potest corporalis. Sequitur, quoniam audivi vituperationem multorum circumhabitantium; significat perfidos Iudaeos, qui synagogam circumhabitant, non inhabitant. Circum enim a circuitu, peccatores vult intelligi, de quibus in alio loco ait: In circuitu impii ambulant. Merito ergo tales circumhabitantes dicuntur, qui legem Dei non spiritualiter, sed carnaliter advertere maluerunt. Sic per haec verba lucentia, tenebrosa facinora Iudaici populi subtiliter indicantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below