monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 30, 22
In eo dum congregarentur omnes simul adversum me, ut acciperent animam meam consiliati sunt: ego autem in te speravi, Domine. Reddamus ordinem verborum, ut planius intelligantur sibi dicta cohaerentia. Dum simul omnes congregarentur adversum me, in eo consiliati sunt, ut acciperent animam meam. In eo consiliatam dicit partem maximam Iudaeorum, ut Dominum neci traderent, quando omne scelus gravius est quod consilio geritur plurimorum. Nam dicendo, omnes simul, non vult paucos intelligi, ut sceleratam turbam illam ultio debita subsequatur. Ut acciperent animam meam, significat ut adimerent, sive tollerent. Mirabilis et sanctissimus ordo dicendi. Cum inimici circumhabitarent synagogam, et spem suam haberent in viribus suis, se dicit sperasse de Domino, sciens quia potestas eorum nulla erat, et insidiis talibus semetipsos magis interficere conabantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below