monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 30, 26
Erubescant impii, et deducantur in infernum; muta efficiantur labia dolosa. Superiore versu dixit: Non confundar, quoniam invocavi te: hic optat conversa vice, ut illi potius erubescant qui invocant idola, et caeteri qui se simili impietate commaculant. Ipsos enim convenit crubescere, quos habet aeterna poena torquere. Nam cum hic non credunt promissum iudicium Dei, dolosa labia blasphema et garrula sunt. Quando autem manifestationem resurrectionis agnoverint, seque respexerint in gravi pericula constitutos, velociter obmutescunt; nec iam in procacia dicta prosiliunt, quae nimio terrore clauduntur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below