monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 30, 34
Ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te. A Domino ideo se dicit exauditum, quia humiliter, non desperanter more humanitatis dicebat esse contemptum: cui non poterat tardari gratia, de quo vox paterna dictura erat: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Dum clamarem ad te, quando in passione voce magna dixit: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Constat enim his clamoribus exauditum fuisse, quando et resurrectionis gloriam consecutus, et ad Patris est videlicet dexteram collocatus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below