monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 30, 35
Diligite Dominum, omnes sancti eius. Pro collatis sibi beneficiis hymno decurso, sanctos commonet ut ament Dominum; quatenus auctorem tanti beneficii membra diligant, cum sibi in capite praestitum fuisse cognoscant. Diligite Dominum, dicit, iam tanquam amicis, non tanquam servis. Servorum est enim formidare, amicorum diligere; sicut ipse in Evangelio dicit: Si feceritis quae ego praecipio vobis, iam non dicam vos servos, sed amicos. Sed hoc praecipit sanctis, quia ipsorum est amare Dominum, quia non diligunt mundum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below