monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 30, 39
Peracta est tam magni psalmi salubris et decora contextio, ubi et imbecillitas humanitatis exprimitur, et beneficia divina monstrantur, ut considerans fragilitatem suam nemo superbiat; respiciens autem misericordiam divinam nullatenus expavescat. Numerus quoque psalmi erectae supputationis culmen ostendit, praemia quoque fideli coniugio compromittit; ut cum se anima huic praedicationi beata conversatione sociaverit, trigenaria remuneratione ditescat. Huic etiam numero et alia sacramenta conveniunt. Triginta siquidem annorum Ioseph dominus legitur in Aegypto constitutus. Triginta etiam annorum Salvator noster vitale baptisma intinctus, aquis Iordanicis consecravit. Est quoque in his decadibus sancta Trinitas, quae fidei nostrae inviolabilem regulam tribuit et salutem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below