monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 2, 46
{VI} in coitu quidem non cerni, quoniam haustum omnem lucis aversa illo regerat, unde acceperit. sidera vero haut dubie umore terreno pasci, quia dimidio orbe numquam maculoso cernatur, scilicet nondum suppetente ad hauriendum ultra iusta vi; masculas enim non aliud esse quam terrae raptas cum umore sordes. defectus autem suos et solis, rem in tota contemplatione naturae maxime miram et ostento similem, magnitudinem umbraeque indices exsistere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below