monumenta.ch > Plinius > sectio 12

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 2, 141
{LIV} varia in hoc vitae sententia et pro cuiusque animo. imperare naturae sacra audacis est credere, nec minus hebetis beneficiis abrogare vires, quando in fulgurum quoque interpretatione eo profecit scientia, ut ventura alia finito die praecinat et an peremptura sint factum aut prius alia facta quae lateant, innumerabilibus in utroque publicis privatisque experimentis. quam ob rem sint ista ut rerum naturae libuit, alias certa alias dubia, aliis probata aliis damnanda: nos de cetero quae sunt in his memorabilia non omittemus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below