monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 6, 16
{V} sunt qui conditam eam ab Amphito et Telchio, Castoris ac Pollucis aurigis, putent, a quibus ortam Heniochorum gentem fere constat. C|ol a Dioscuriade oppidum Heracleum distat, a Sebastopoli ol|LXX. Achaei, Mardi, Cercetae, post eos Seraci, Cephalotomi. in intimo eo tractu Pityus oppidum opulentissimum ab Heniochis direptum est. a tergo eius Epagerritae, Sarmatarum populus in Caucasi iugis, post quae Sauromatae.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below