monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 6, 59
{XXI} non tamen est diligentiae locus: adeo diversa et incredibilia traduntur. Alexandri Magni comites in eo tractu Indiae, quem is subegerit, scripserunt V|ol oppidorum fuisse, nullum Coo minus, gentium ol|VIIII, Indiamque tertiam partem esse terrarum omnium, multitudinem populorum innumeram, probabili sane ratione: Indi enim gentium prope soli numquam migravere finibus suis. colliguntur a Libero Patre ad Alexandrum Magnum reges eorum CLIII annis VICCCCLI; adiciunt et menses III.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below