monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 6, 60
{XXI} amnium mira vastitas; proditur Alexandrum nullo die minus stadia DC navigasse Indo nec potuisse ante menses V enavigare adiectis paucis diebus, et tamen minorem Gange esse constat. Seneca, etiam apud nos temptata Indiae commentatione, LX amnes eius prodidit, gentes duodeviginti centumque. par labos sit montes enumerare. iunguntur inter se Imavus, Hemodus, Paropanisus, Caucasus, a quibus tota decurrit in planitiem inmensam et Aegypto similem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below