monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 79
{XXXIII} atque huic tali monstro - saepe enim enectum concupivere reges videre - mustellarum virus exitio est: adeo naturae nihil placuit esse sine pare. inferciunt has cavernis facile cognitis soli tabe. necant illae simul odore moriunturque, et naturae pugna conficitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below