Plinius Plinius, Naturalis Historia, 9, 52 {XX} multi in Propontide aestivant, Pontum non intrant; item soleae, cum rhombi intrent, nec saepia est, cum lolligo reperiatur; saxatilium turdus et merula desunt, sicut conchylia, cum ostreaea abundent. omnia autem hibernant in Aegaeo. intrantium Pontum soli non remeant trichiae - Graecis enim plerisque nominibus uti par erit, quando aliis atque aliis eosdem diversi appellavere tractus -,