monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 9, 150
{LXIX} adhaerent nec parte nec totae; intersunt enim fistulae quaedam inanes quaternae fere aut quinae, per quas pasci existimantur. sunt et aliae, sed superne concretae. et subesse membrana quaedam radicibus earum intellegitur. vivere constat longo tempore. pessimum omnium genus est earum quae aplysiae vocantur, quia elui non possunt; in quibus magnae sunt fistulae et reliqua densitas spissa.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below