monumenta.ch > Plinius > sectio 107

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 9, 178
{LXXXIII} et in his quidem, tametsi mirabilis, est tamen aliqua ratio. idem tradit in Paphlagonia effodi pisces gratissimos cibis terrenos altis scrobibus in iis locis, in quibus nullae restagnent aquae, miraturque et ipse gigni sine coitu: umoris quidem vim aliquam inesse quam puteis arbitratur, ceu vero in ullis reperiantur pisces. quicquid est hoc, certe minus admirabilem talparum facit vitam, subterranei animalis, nisi forte vermium terrenorum et his piscibus natura inest.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below