monumenta.ch > Gregorius Magnus > bkeCod.19.127r

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 10, 36
{XVII} Inauspicata est et incendiaria avis, quam propter saepenumero lustratam urbem in annalibus invenimus, sicut L. Cassio C. Mario cos., quo anno et bubone viso lustratam esse. quae sit avis ea, non reperitur nec traditur. quidam ita interpretantur, incendiariam esse quaecumque apparuerit carbonem ferens ex aris vel altaribus; alii spinturnicem eam vocant, sed haec ipsa quae esset inter aves, qui se scire diceret non inveni.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below